- VENEDI
- VENEDIPtol. Ae, populi fuêre Germano-Sarmatiae, valde extensi, inter Sarmatiam Europaeam ad Ortum, Germaniam ad Occasum, Estiaeos ad Boream, et Bastarnas Peucinosque ad Meridiem. Sub quibus erant Venedi proprii, Carpini, Phinni, Galindae, Sudeni, Caetobogi, Igilliones aliique minoris notae. Venedi autem late sumpti erant, ubi nunc magnus Ducatus Lithuaniae. Cluver. Sanso, Brietius. Becomanno Venedi, seu Vinidi, a quinto saeculo Slavi, ac Slavini, a nomine Slava, famam seu gloriam denotante, dicti sunt: eo quod contra Romanos et finitimos, res magnas et praeclaras gessissent, Cromer. c. 8. Origo obscura, cum more bellicosarum gentium literas neglexerint: Implevêre autem hi quidquid a Tanai et Volchda ad mare Adriaticum spatii interiacet: Slavoniae in Illyrico regnum, pulsis Hunnis, constituerunt. Alia ipsorum manus Venedi, seu Wendi speciatim dicti, in regiones Vandalorum, inter Albim et mare Balthicum migrârunt, (unde Vandalorum ac Venedorum frequens confusio) condideruntque geminam Slaviam, Orientalem et Occidentalem. Vide Schurtzfleisch in ὐποπασματίοις suis Wittebergensibus, de rebus Slauteis. Serviorum, generis ipsorum, vestigia, loquitur in Anhaltinatu urbs Servesta: In Illyrio Ostrivoy regnum Slavoniae condidit, et urbem cognominem ad Danubium, sicut aliam in Carniola Slovingrad, German. Windischen Gratz condidit. Nepos Selimir, expugnatâ Scodrâ, Regem se Dalmatiae appellavit: cuius fratres Lech, Czech et Russus, circa A. C. 1050. in Bohemiam, Moraviam, Poloniam et Russiam colonias duxerunt, etc. Histor. Orb. Terrar. Geogr. et Civil. Vide quoque B. Rhenanum, Rer. Germ. l. 1. tit. Venedi Sclavini in Germaniam, cum Notis Cl. Ottonis ICti, p. 253.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.